|
Materialien zu Petrus Binsfeld
Tractat von Bekanntnuß der Zauberer vnnd Hexen
Herausgegeben und eingeleitet von Hiram Kümper
CODEX IUSTINANI
9.18. De maleficiis et mathematicis et ceteris similibus.
Cod. 9.18.1: Imperator Antoninus
Plus est hominem veneno extinguere quam occidere gladio. * ant. a. *
<a xxx pp. sine die et consule.>
Cod. 9.18.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Artem geometriae discere atque exerceri publice intersit. ars autem mathematica
damnabilis interdicta est. * diocl. et maxim. aa. et cc. tiberio. * <a
294 s.Xiii k.Sept.Sirmi cc. conss.>
Cod. 9.18.3pr.: Imperator Constantinus
Nullus haruspex, nullus sacerdos, nullus eorum, qui huic ritui adsolent
ministrare, limen alterius accedat nec ob alteram causam, sed huiusmodi
hominum amicitia quamvis vetus repellatur: concremando illo haruspice,
qui ad domum alienam accesserit, et illo in insulam detrudendo post ademptionem
bonorum, qui eum evocaverit suasionibus vel praemiis. * const. a. ad maximum.
* <a 319 pp.K.Febr.Romae constantino a.V et licinio c.Conss.>
Cod. 9.18.3.1: Imperator Constantinus
Accusatorem autem huius criminis non delatorem esse, sed dignum magis
praemio arbitramur. <a 319 pp.K.Febr.Romae constantino a.V et licinio
c.Conss.>
Cod. 9.18.4pr.: Imperator Constantinus
Eorum est scientia punienda et severissimis merito legibus vindicanda,
qui magicis adcincti artibus aut contra salutem hominum moliti aut pudicos
animos ad libidinem deflexisse detegentur. * const. a. et c. ad bassum
pp. * <a 321 d.X k.Iun.Aquileiae crispo et constantino cc. conss.>
Cod. 9.18.4.1: Imperator Constantinus
Nullis vero criminationibus implicanda sunt remedia humanis quaesita
corporibus aut in agrestibus locis innocenter adhibita suffragia, ne maturis
vindemiis metuerentur imbres aut ruentis grandinis lapidatione quaterentur,
quibus non cuiusque salus aut aestimatio laederetur, sed quorum proficerent
actus, ne divina munera et labores hominum sternerentur. <a 321 d.X
k.Iun.Aquileiae crispo et constantino cc. conss.>
Cod. 9.18.5: Imperator Constantius
Nemo haruspicem consulat aut mathematicum, nemo hariolum. augurum et
vatum prava confessio conticescat. chaldaei ac magi et ceteri, quos maleficos
ob facinorum magnitudinem vulgus appellat, nec ad hanc partem aliquid
moliantur. sileat omnibus perpetuo divinandi curiositas. etenim supplicium
capitis feret gladio ultore prostratus, quicumque iussis obsequium denegaverit.
* constantius a. ad pop. * <a 357 d.Viii k.Febr.Mediolani constantio
a.Viiii et iuliano c. ii conss.>
Cod. 9.18.6: Imperator Constantius
Multi magicis artibus usi elementa turbare, vitas insontium labefactare
non dubitant et manibus accitis audent ventilare, ut quisque suos conficiat
malis artibus inimicos. hos, quoniam naturae peregrini sunt, feralis pestis
absumat. * constantius a. et c. ad pop. * <a 357 d.Prid.Non.Dec.Mediolani
constantio a.Viiii et iuliano c. conss.>
Cod. 9.18.7pr.: Imperator Constantius
Etsi excepta tormentis sunt corpora honoribus praeditorum ( praeter illa
videlicet crimina, quae legibus demonstrantur), etsi homines magi, in
quacumque sint parte terrarum, humani generis inimici credendi sunt, tamen
quoniam qui in comitatu nostro sunt ipsam pulsant propemodum maiestatem,
si quis magus vel magicis contaminibus adsuetus, qui maleficus vulgi consuetudine
nuncupatur, aut haruspex aut hariolus aut certe augur vel etiam mathematicus
aut narrandis somniis occultans artem aliquam divinandi aut certe aliquid
horum simile exercens in comitatu meo vel caesaris fuerit deprehensus,
praesidio dignitatis cruciatus et tormenta non fugiat. * constantius a.
et c. ad taurum pp. * <a 358 d.Iii non.Iul.Arimini datiano et cereale
conss.>
Cod. 9.18.7.1: Imperator Constantius
Si convictus ad proprium facinus detegentibus repugnaverit pernegando,
sit eculeo deditus ungulisque sulcantibus latera perferat poenas proprio
dignas facinore. <a 358 d.Iii non.Iul.Arimini datiano et cereale conss.>
Cod. 9.18.8: Imperatores Valentinianus, Valens
Culpa similis est prohibita discere quam docere. * valentin. et valens
aa. ad modestum pp. * <a 365 d.Prid.Id.Dec.Constantinopoli valentiniano
et valente aa. conss.>
Cod. 9.18.9pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius,
Arcadius
Quicumque maleficiorum labe pollutum audierit deprehenderit occupaverit,
ilico ad publicum protrahat et iudiciorum oculis communis hostem salutis
ostendat. * valentin. theodos. et arcad. aaa. albino pu. * <a 389 d.Xvii
k.Sept.Romae timasio et promoto conss.>
Cod. 9.18.9.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quod si quisquam ex agitatoribus ( id est aurigis) seu ex quolibet alio
genere hominum contra hoc interdictum venire temptaverit aut clandestinis
suppliciis etiam manifestum reum maleficae artis oppresserit, ultimum
supplicium non evadat geminae suspicionis obnoxius, quod aut publicum
reum, ne facinoris socios publicaret, severitati legum et debitae subtraxerit
quaestioni aut proprium fortassis inimicum sub huiusmodi vindictae nomine
consilio atrociore confecerit. <a 389 d.Xvii k.Sept.Romae timasio et
promoto conss.>
|